monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 66
Et quomodo decet ut homo in societate pecoris sit; quod ipsi per ministerium subiacet, et per quod pascitur ac cui imperat et dominatur, quoniam rationale non est? Unde summus Pater ad Filium loquitur, sicut per Spiritum sanctum scriptum est: Reges eos in virga ferrea, tanquam vas figuli confringes eos . Quod dicitur: Qui tibi resistunt, reges eos in virga ferrea, quae dura est castigans: et tanquam vas figuli, quod de luto factum est, confringes eos, quia et ipsi de terra sunt.